- CORNUBIA
- I.CORNUBIAregio Angliae occidentalissima, vulgo Cornwall, olim cum titulo Regni. Solum habet fertile, stanni inprimis fodinis, aurô, argentô, plumbô, aere, adamantum copiâ, etc. inclita. Incolae rudes, idioma priscum retinent. Primus eius Comes fuit Robertus, frater Guil. Conquestoris. Richardus Comes A. C. 1257. Roman. Imperator electus et Aquisgrani coronatus est, A. C. 1258. Periculosam Cornubiensium rebellionem, primo ob tributorum exactionem excitatam, Duce Iosephô fabrô; dein a Perkino fotam, A. C. 1498. sedavit Henricus VII. cuius Historiam scripsit Verulamius, quem vide. Sita est regio inter Oceanum Britannic. et Virginium, verfus Antivestaeum promontor. ubi olim pars maior Damnoniorum populorum. Habet ad Ortum Devoniam Provinc. Ibi aliquot oppida parvi momenti, Pastovia, Bodmania, Fanum S. Stephani, Uxella, et portus Volemuthum. Baudrand.II.CORNUBIAregio britanniae minoris versus Occasum, cuius Caput Corisoputum, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.